Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/79

From GATE
Revision as of 10:12, 8 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Venerem generationis deam exprimendam assumpserunt; cum verò geneticam Veneris facultatem sparsam et seminatam et deastra per omnes Mundi partes intuerentur, spiritum videlli...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Venerem generationis deam exprimendam assumpserunt; cum verò geneticam Veneris facultatem sparsam et seminatam et deastra per omnes Mundi partes intuerentur, spiritum videllicet Animae Mundi, sive Solis dantis uniquique formam, vitam, essentiam et durationem, cum inquam, eam inveniri viderent in omnibus rebus, in homine, in bestiis, in terra. aqua, aëre, igne; in animalibus in fluminibus, in montibus, planis, vallibus, sylvis???, pratis, plantis, animalibus; semicirculum Lunae, vel etiam cornua Arietis ei apposuerunt, et ortus est, celeberrimus ille et facer Mercurii character, quem nos in Obelisco Pamphilio, spiritum Mundi, seu quod idemque omnia ad se attrahentem interpretati sumus. Sed haec omnia aptè et clarè describit Marsilius lib.3. de Vita caelitus propanganda uti segnitur.
Aliquis autem quaeret, quas potissimum Caeli figuras imaginibus imprimere solernt Aegyptii. Sunt enim ibi formae oculis valdè conspicua, et à multis quales sunt, quasi depicta, ut ... similesque