Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/68

From GATE
Revision as of 11:58, 6 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "''Perpetuumque virens squamis, caudamque reducto Ore vorans, tacito relegens exordia lapsu'' <br> Quod proculdubio significat, omnia quae Divina providentia in Mundo generantu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Perpetuumque virens squamis, caudamque reducto Ore vorans, tacito relegens exordia lapsu
Quod proculdubio significat, omnia quae Divina providentia in Mundo generantur, ab eadem solvi celerius, sive paulatim imminui at que dificere, in se recipi, sierique id propemodum; iuxta illud, in id resolvimur ex quo sumus, quod paulò ante hisce verbis pulchrè indicat Eusebius ex mente Phaenicum, cum de natura Serpentis loqueretur,......, ut vel indè appareat, Mundum ex seipso ali, et in se resolvi; Nam cumaeterna sint elementa, neque corruptione, neque varatione per se ulla immutentur, corruptioni tamen ac variationi subiecta videntur, ea parte, qua, pecierum informationi admiscentur, semper tamen ipsa incolumni permanente.
Iterum cum viderent, Serpentem terrestris substantiae, et ex putri ut plurimùm genitum, tortuoso corporis tractu fluctuationis rudimenta Terram; sibilo, sonoque formidabili aërem; tota praeterea substantia squamarum splendentium orantu, nescio quid ingneum exprimeret; haud incongruè quatuor elementa per id indicare consueverunt; per corpus quidem, quod terreum et gravissimum est, Terram; per tortuosum corporis tractum, utpotè qui undarum fluctuationes exprimit, aptè sanè aquam; per sibilum verò rectè Aërem,