Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/63

From GATE
This page has not been proofread


ferina facie, ac plumoso capite in humanae faciei blandimenta abeunte; pedibus per ungues in digitos abeuntibus manibusque in rectum exporrectis officiis, ..... hominem mentitur; nunc pedibusin serpentinas spiras & volumina abeuntibus horridus, aspidem & draconem refert, de quibus omnibus dicendum est, uttandem tantae rerum confusioni modus statuatur; Ac de .... quidem alibi dictum est; nunc quid per tutulatum seu cristatem Accipitrem significarint, videamus. Ac primò quidem Abenephius Animam Solis significaffe asserit:Et per figuram accipitris denotabant animam Solis. Cui adstipulatur Horus:....
Tum etiam, quod Solis prater caeteras volucres, simulacrum esse videatur, utpote peculari quadam et occulta nature vi praeditum, dum prater caeterarum avium morem irretortis eius radios oculis sustinet. Hinc sit ut Medici ad sananda oculorumvitia et incommoda. Hieraciò herba utantur Indè etiam sit, ut Solem interdum tanquam visus tutorem ac Dominum Accipitris forma pingerent. Hinc teste Actiano: Accipitrem quoquo Apollini consecrant Aeyptii et venerantur, Oron sua lingua Deumhunc appelantes; avem autem huiusmodi Thaustum nominant; Cum Apolline idicirco connenientiam habere aiunt; quod ex avibus Soli accipitres semper nullo negotio adversus Solis radious intueantur, nec irretortis intentisque oculis sersum versus, iter suscipere graventur, nec divina flamma istiusmodi offendatnru, iidemque venenosis bestiis, uti Cerastibus et Scorpionibus inimicissimi sint. Scholiastes quoque in aves Aristophanis,..... Accipiter facer est Soli, tum propter motus sui velocitatem (nam ut Sool velocissimus est sic volatu suo pernicissimus accipiter) tum propter cognationem em origine sui nominis, vocatur enim.... , id est, à facili motu qui quidem Soli quàm maximè convenit: quin et à Caelesti sphaerarum impetu, sic eum aiunt dici. Uarinus Eusebius in Homer.scilicet ob impetum vehemeutem, quod instar fulminis volatu feratur. Porphyrius quoque lib.4. de abstinentia: Deos, ait, aliquot animalium nominibus veteres appellant, ut Helem, Leonem, Draconem, Accipitrem. Giraldus quoque Apollini accipitris genusm quod.... vocat