Page:Obelisci Aegyptiaci Interpretatio hieroglyphica 1666.pdf/63

From GATE
Revision as of 10:41, 6 June 2023 by Colleen Rose Brennan (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "ferina facie, ac plumoso capite in humanae faciei blandimenta abeunte; pedibus per ungues in digitos abeuntibus manibusque in rectum exporrectis officiis, ..... hominem mentit...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ferina facie, ac plumoso capite in humanae faciei blandimenta abeunte; pedibus per ungues in digitos abeuntibus manibusque in rectum exporrectis officiis, ..... hominem mentitur; nunc pedibusin serpentinas spiras & volumina abeuntibus horridus, aspidem & draconem refert, de quibus omnibus dicendum est, uttandem tantae rerum confusioni modus statuatur; Ac de .... quidem alibi dictum est; nunc quid per tutulatum seu cristatem Accipitrem significarint, videamus. Ac primò quidem Abenephius Animam Solis significaffe asserit:Et per figuram accipitris denotabant animam Solis. Cui adstipulatur Horus:....
Tum etiam, quod Solis prater caeteras volucres, simulacrum esse videatur, utpote peculari quadam et occulta nature vi praeditum, dum prater caeterarum avium morem irretortis eius radios oculis sustinet. Hinc sit ut Medici ad sananda oculorumvitia et incommoda. Hieraciò herba utantur Indè etiam sit, ut Solem interdum tanquam visus tutorem ac Dominum Accipitris forma pingerent. Hinc teste Actiano: Accipitrem quoquo Apollini consecrant Aeyptii et venerantur, Oron sua lingua