Page:FC 1042.djvu/183

From GATE
Revision as of 09:10, 2 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 84r



gradu patientiae, quodam humilitatis, quodam caritatis, et caeterarum uirtutum in ordine erga[1] ad pauperes, et[2] infirmos, uel peccatores, uel persecutores[3], quodam alio gradu erga[4] inferiores suos in ordine[5], aut etiam sapientiores[6], alijs quoque uirtutum predictarum, et aliarum gradibus pro alijs, et alijs occasionibus indigent proinde quod[7] facile est ut isti uideant ex operibus[8] multas necessitates etiam proprias, quae opus habent uirtutibus, diuinis unctionibus, uarijsque donorum Dei infusionibus, nec pro se tamen[9], sed[10] pro proximis, etiam[11] quibus prodese[12] student, pro quorum auxilijs, et[13] iuuaminibus indigemus multis specialibus[14] luminibus, et oculis, auribus, ceterisque sensibus, nec his[15] tantum, sed etiam fortitudine[16], pietate, liberalitate, diligentia,

_______________

  1. erga] om. MF
  2. et] uel MF
  3. persecutores] add. etc. MF
  4. erga] in ordine ad MF
  5. in ordine] om. MF
  6. sapientiores] superiores MF
  7. proinde quod] proindeque MF [p. 556]
  8. operibus] add. nimium MF
  9. tamen] tantum MF
  10. sed] add. etiam MF
  11. etiam] om. MF
  12. prodese] om. MF
  13. et] ac MF
  14. specialibus] spiritualibus MF
  15. his] iis MF
  16. fortitudine] add. sed MF