Page:FC 1042.djvu/121

From GATE
Revision as of 15:30, 1 July 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 53r


considerans qualiter Sanctus Tiburtius cum tanto spiritus feruore reprehendebat Torquatum illum, quia carnalia desideria, in quibus delectabatur, sequeretur, et quod in nullo alio, nisi in ipsa carne gloriaretur, et ualde caparet[1] placere alijs, maxime mulieribus, uenit mihi quoddam desiderium ipsum Sanctum Tiburtium rogandi, ut ipse suis orationibus mihi impetraret gratiam perfectam, qua habita nunquam uellem mihi placere ipsi[2], nec gloriari in meipso[3], nec[4] uellem[5] complacere alijs in me ipso nisi soli Deo, ad cuius[6] intuitum ita nos oportet comparare[7], ut illi soli cum Sanctis suis qui sunt in gloria placeamus. Ob memento antequam irem ad missam oblatae fuerunt mihi personae, quae magis fuerunt[8] Domino Joanni in eius Peregrinatione[9], ubi habui magnam deuotionem, rogando dominum


_______________

  1. ualde caparet] cum ipsam uellet MF [p. 532]
  2. placere ipsi] ipsi placere MF
  3. meipso] add. neque uelle allis complacere MF
  4. nec] neque MF
  5. uellem] uelle MF
  6. cuius] eius MF
  7. comparare] comparere MF
  8. fuerunt] fauerant MF
  9. Peregrinatione] peregrinationem MF