Page:APUG 0385-B.pdf/14

From GATE
Revision as of 23:24, 27 April 2022 by Piet Van Boxel (talk | contribs)
This page has not been proofread


אָרֶץ/ אֶרֶץ distinguitur a תֵּבֶל terra et in plurali
facit אֲרָצות. Ordinarie habet duo segol;
sed interdum qamets et segol quando scilicet sequitur litera ל,כ,ב,ה et quando habet auctum soph
psasuch, vel ??. disting signifi
cat autem proprie ipsum elementum terrae, et
distinguitur a תֵּבֶל quod significat terram
habitabilem tantum inde aliqui putant dictam
esse אֶרֶץ a verbo רוּץ id est currere quia
terra secundum suam pura naturam ut est elementum
purum, est siccisssima, et proinde maxime
fluida, et mobilis, ut apparet in pulvere
et arena. Et sic habemus ???? aridam vocavit terram.

הֳיְתָה verbum substantivum sic inflectitur, (see also his grammar, p.107.

distinguitur a ... et terra et

תֹהוּ LXX verterunt αορατοσ invisibilis, quod
deduxerunt a תְּהוֹם id est abyssus quasi dicerent
terra erat invisibili in abysso et proinde invisibilis[1].
Sed non videtur rectum, nam scriptura non תְּהוֹם illud ם sit radicalis, non abjiceretur et Pagninus et R. Abraham hoc loco, chaldeus, et R. David in libro radicum exponunt solitudo seu desertum. Sed optime D. Hieronymus vertit inanis, significat enim poprie haec vox תהו id quod caret fine, ad quod factum est, quod dicitur vanum. sic scriptura fert ubique. Isaiae 49 [,4] in vanum laboravi לתהו, et 45 [,18] non in vanum creavit eam, id est terram, ad habitandum formavit eam. 1. Reg. 12 [,21] non declinabitis post vana quae non proderunt vobis quia vana sunt: ubi semper est תהו. erat igitur terra inanis, quia carebat herbis,

floribus aliisque rebus ad quas producendas creata est.

  1. Testo della nota di approfondimento