Page:FC 1042.djvu/447

From GATE
Revision as of 11:11, 29 January 2022 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 216r



in Euangelio Puerum Jesum remansisse in Hierusalem[1] Parentes eius secundum carnem[2] ipsum requirunt ansijs animis primo[3] inter cognatos et notos ubi non inuenitur ab eis[4], 2o in Hierusalem ubi remanserat[5]. 3o loco ipsum inuenerunt in templo sedentem in medio Doctorum, audientem illos, et interrogantem[I]; 4o uero ipsum inuentum ad se suamque obedientiam reducunt. Christus quoque hunc ordinem seruat in his quae docet nos, Anno duodecimo vult[6] primo[7] a parentibus carnis suae absentare pro adimplenda Patris coelestis voluntate, 2o[8] uult requiri a suis Parentibus, 3o inueniri[9] in templo in medio doctorum, 4o redire[10] ad subijectionem, 5o condescendere illis quantumlibet[11] paruulis[12], 6o habitare[13] Nazareth, qui flos interpretatur, 7o esse subditus illis. Parentes reuertuntur secundum consuetudinem et statutum[14], absolutis consum[m]atisque diebus ipsius (?) solemnitatis. Christus autem aliquando[15] habet maiora negotia in templo quam quae
_______________

  1. Puerum ... interrogantem] cf. Lc 2,41-46

_______________

  1. in Euangelio ... eius] Xpum. de praesentia perdunt MF
  2. secundum carnem] sed tamen MF
  3. primo] om. MF
  4. eis] add. et deinde MF
  5. remanserat] add. ipsi MF
  6. vult] om. MF
  7. primo] add. uidelicet, quod uult se MF
  8. 2o] add. quod MF
  9. inueniri] add. idque MF
  10. redire] rehaberi MF
  11. quantumlibet] quamlibet MF
  12. paruulis] paruis MF
  13. habitare] add. in MF
  14. statutum] statum MF
  15. aliquando] aliqua MF