f. 214v
dum item non vult manifestare Charitatem suam, in Nuptijs ipse aperit thesauros
matri[1]
suae dicentis:
"Vinum non habent"[I] , et que proinde cogit ipsum ante horam, gloriam suam manifestare.
Habens[2]
hic tres apparitiones, quas
celebrat hodie[3]
Ecclesia.
Magi obtulerunt Christo paruulo aurum quasi qui pauperatem eius subleuare ab inopia velint confitentes quod ab ipso
habent[4]
omne posse.
Offerunt incensum in odorem suauitatis, quasi qui spiritum eius confortare velint, et
animam[5],
credentes nihilominus,
et[6]
attestantes[7]
non posse ab alio impetrari bona desideria, aut bonum intellectum.
Offerunt postremo Mirrham cum desiderio,
ut[8]
illud paruuli corpus corruptionem non videat, per cuius passionem gloria corporum atque incorruptio est a[c]quirenda.
Magi deinde obeunt[9]
per Hierosolymam magno discrimini sese et Christum
imposuisse opinati sunt[10],
quod stellae non
erat[11]
attribuendum, quae ipsis in hoc ducatum non
praebuerat[12]
licet ad maximum bonum haec Hierosolymorum
_______________
- ↑ Io 2,3
_______________
- ↑ matri] Matris MF
- ↑ Habens] Habes MF
- ↑ celebrat hodie] hodie celebrat MF
- ↑ habent] habeant MF
- ↑ animam] animum MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ attestantes] testantes MF
- ↑ ut] add. factum MF
- ↑ Magi ... obeunt] Transeuntes magi MF
- ↑ imposuisse ... sunt] exponere videbantur MF
- ↑ erat] est MF
- ↑ praebuerat] praebuit et add. Et MF