f. 72v
autem dum conuersari optas in Domino contemplandus Christus eo verba eius et omnia uerba sacra. nesciens ad caelestia ascendere Christus primo et uerba eius[1] omnia uerba sacra et hic cruci affixus contemplandus est si ad praeteritum respicias et si ad futurum respicias tanquam in descensum contemplandum est[2] iudicium et uita Christi. iudicium deinde consequenter retrocedendum[3] per uitam Christi si a perfectionibus[4] pro spiritu nostro processus datur[5]. Post Christum nulla potior conuersatio quam illa quae est cum uita et actibus Vita beatae Mariae Virginis. Beatissimae Mariae[6] Virginis nullibi enim inuenimus[7] tam efficax exemplum compatiendi Christum[8] et[9] sequendi ipsum ac[10] ei seruiendi[11]. Post uirginem sunt aliqui[12] Sancti Martyres. sancti Martyres Heremitae caeterique qui mundum reliquerunt similiter[13] et bona huius seculi contempserunt
_______________
- ↑ eius] add. et MF
- ↑ contemplandum est] esset ad MF
- ↑ retrocedendum] retrocedendo MF
- ↑ perfectionibus] perfectioribus MF
- ↑ datur] [quaeratur] MF
- ↑ Beatissimae Mariae] beatae MF
- ↑ inuenimus] inuenies MF
- ↑ Christum] Xpo. MF
- ↑ et] ac MF
- ↑ ac] et MF
- ↑ seruiendi] add. etc. MF
- ↑ aliqui] reliqui MF
- ↑ similiter] om. MF