Page:FC 1042.djvu/130

From GATE
Revision as of 09:21, 21 January 2022 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 57v


quanta possunt, et deberent accipi in malam partem et non curantur. possent, et quidem deberent accipi in malam partem, et adhuc non[1] curatum est, nec habita est de eis[2] memoria.

Eodem die uenit mihi quoddam spirituale desiderium, quod Dominus noster faceret me sentire Gloria in excelsis Deo dominicale, et Kyrie eleison etc., dando mihi spiritum conuenientem diei dominicali, id est, ipsius Domini.

In vigilia Virginis Mariae in mense Augusti dum[3] dicerem[4] officium Sancti Hip[p]oliti, et Sociorum eius perueniens ad illud Sanctae Concordiae, cuius corpus fuit proiectum in cloacas, et haustum ab illo Ireneo cloacario Sancto ad magnam consolationem Sancti Justini Sacerdotis, ego habui magnum spiritum compunctionis, considerans quod ille in suo officio faciebat rem tam sanctam, et tam


_______________

  1. non] add. de eis MF
  2. de eis] earum MF
  3. dum] cum MF
  4. dicerem] dicam MF