Page:FC 1042.djvu/51

From GATE
This page has been proofread



f. 18r


9o existentium in articulo mortis. 10o existentium in purgatorio, ut in illa hora[1] habeant aliquod leuamen a poenis suis, et laboribus.

Nota hic anima mea, ut te Dominus, a tot, tantisque perturbationibus[2] Liberatus a tentationibus cum cognitione causarum. liberauit[3] et ab angustijs et tentationibus, quos[4] substinebas super defectibus tuis, super agitationibus spiritus fornicationis, superque negligentijs in[5] faciendo fructum: recordare quam claras acceperis cognitiones talium tentationum causarum[6], atque[7] nullam fere habueris tentationem notabilem[8], in qua non fueris consolatus, non solum cum clara cognitione causarum[9], sed etiam cum spiritu contrario tristitijs, timoribus et pusilanimitatibus, aut afflictionibus[10] inordinatis[11] prosperitatum dante Domino tantam claritatem, tanquam[12] uera sentimenta in remedia spiritus fornicationis, et media ad puritatem


_______________

  1. hora] add. et ea quae correspondet officio, quod recito, tunc MF
  2. perturbationibus] add. spiritus MF
  3. liberauit] liberauerit MF
  4. quos] quas MF
  5. in] om. MF
  6. talium ... causarum] causarum talium tentationum MF
  7. atque] vtque MF
  8. tentationem notabilem] notabilem tentationem MF
  9. causarum] om. MF
  10. afflictionibus] affectionibus MF
  11. inordinatis] inordinatarum MF
  12. tanquam] tamque MF