f. 216r
in Euangelio Puerum Jesum remansisse in
Hierusalem[1]
Parentes eius
secundum carnem[2]
ipsum requirunt ansijs animis
primo[3]
inter cognatos et notos ubi non inuenitur ab
eis[4],
2o in Hierusalem ubi
remanserat[5].
3o loco ipsum inuenerunt in templo sedentem in medio Doctorum, audientem illos, et interrogantem;
4o uero ipsum inuentum ad se suamque obedientiam reducunt.
Christus quoque hunc ordinem seruat in his quae docet nos, Anno duodecimo
vult[6]
primo[7]
a parentibus carnis suae absentare pro adimplenda Patris coelestis voluntate,
2o[8]
uult requiri a suis Parentibus,
3o
inueniri[9]
in templo in medio doctorum,
4o
redire[10]
ad subijectionem,
5o condescendere illis
quantumlibet[11]
paruulis[12],
6o
habitare[13]
Nazareth, qui flos interpretatur,
7o esse subditus illis.
Parentes reuertuntur secundum consuetudinem et
statutum[14],
absolutis consum[m]atisque diebus ipsius (?) solemnitatis.
Christus autem
aliquando[15]
habet maiora negotia in templo quam quae
_______________
- ↑ in Euangelio ... eius] Xpum. de praesentia perdunt MF
- ↑ secundum carnem] sed tamen MF
- ↑ primo] om. MF
- ↑ eis] add. et deinde MF
- ↑ remanserat] add. ipsi MF
- ↑ vult] om. MF
- ↑ primo] add. uidelicet, quod uult se MF
- ↑ 2o] add. quod MF
- ↑ inueniri] add. idque MF
- ↑ redire] rehaberi MF
- ↑ quantumlibet] quamlibet MF
- ↑ paruulis] paruis MF
- ↑ habitare] add. in MF
- ↑ statutum] statum MF
- ↑ aliquando] aliqua MF