Page:FC 1042.djvu/445

From GATE
Revision as of 09:19, 15 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 215r



uisitatio eis et toto[1] mundo cooperata fuerit, per aliam igitur viam merito reuersi in regionem suam dicuntur. Hic ego sensi quandam in animam meam[2] difficultatem, et duritiam[3], qua prohibebar a gaudio, et deuotione tam sanctae et sublimis sollemnitatis, super qua re tale habui responsum in meipso: Dies est trium Regum, et adorationis veri Regis. Patere igitur hanc difficultatem, et grauamen, sciens, quod sic melius videbis[4] num sis Rex tui nec ne. Parum est enim[5] regere se ipsum, ac vincere, cum iuxta Christum per deuotion[em] positi sumus[6], vera autem victoria, et verum Regnum[7], et[8] potens magis cognoscitur cum abesse videtur Rex noster, qui bella nostra pro nobis gerere solet donec reges nos ipsos effecerit. Dum dicitur: Omnes de Sabba uenient, et omnes Reges[9] gentes seruient ei ex abundantia bonae spei Prophetarum et Spiritus qui in ipsis loquebatur, accipiendum est, qui vult omnes homines saluos fieri et omnibus mediatorem sufficientem atque media dedit. Potest quoque intelligi

_______________

  1. toto] toti MF
  2. animam meam] anima mea MF
  3. duritiam] duritiem MF
  4. videbis] uideas MF
  5. est enim] enim est MF
  6. sumus] simus MF
  7. Regnum] regimen MF
  8. et] ac MF
  9. Reges] add. adorabunt eum, omnesque MF