f. 213v
Praedicatio.
ad mensem Julium, ubi et latine praedicaui, in Schola artium, omnibus diebus Dominicis et aliquot festis, absque extraordinarijs praedicationibus.
Relictis
tamen[1]
ibidem Domino Aluaro, et nouem alijs secum scholaribus nostrae Societatis, quos Jesus bonum fundamentum
isti[2]
suae Societatis faciat[3].
Inde recessi mandatum nouum
recipiens[4]accipiens
ut in Portugalliam iuxta Regis uoluntatem proficiscerer.
Dicessi[5]
autem XII die mensis Julij, et mecum inde detuli septem capita, ex
Reliquiae
septem[6]
corporibus undecim millium Virginum, cum alijs multis sacris reliquijs Colloniae mihi datis.
Unum ex capitibus mihi dedit conuentus Cartusiensium Coloniensium, alterum
dedit[7]
conuentus monialium Sancti
Maximi[8]
eiusdem ciuitatis.
Aliud quod erat minimum Conuentus Albarum Dominarum.
Alia duo data sunt ex Conuentu Santi Michaelis ex ecclesia Parrochiana diuae Columbae
_______________