Page:FC 1042.djvu/442

From GATE
Revision as of 10:21, 13 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 213v



Praedico. ad mensem Julium, ubi et latine praedicaui, in Schola artium, omnibus diebus Dominicis et aliquot festis, absque extraordinarijs praedicationibus. Relictis tamen[1] ibidem Domino Aluaro, et nouem alijs secum scholaribus nostrae Societatis, quos Jesus bonum fundamentum isti[2] suae Societatis faciat[3]. Inde recessi mandatum nouum recipiens[4]accipiens ut in Portugalliam iuxta Regis uoluntatem proficiscerer. Dicessi[5] autem XII die mensis Julij, et mecum inde detuli septem capita, ex Reliquiae septem[6] corporibus undecim millium Virginum, cum alijs multis sacris reliquijs Colloniae mihi datis. Unum ex capitibus mihi dedit conuentus Cartusiensium Coloniensium, alterum dedit[7] conuentus monialium Sancti Maximi[8] eiusdem ciuitatis. Aliud quod erat minimum Conuentus Albarum Dominarum. Alia duo data sunt ex Conuentu Santi Michaelis ex ecclesia Parrochiana diuae Columbae

_______________

  1. tamen] tandem MF
  2. isti] isthic MF
  3. suae Societatis faciat] faciat suae Societatis MF
  4. recipiens] accipiens MF
  5. Dicessi] Recessi MF
  6. septem] sanctis MF
  7. dedit] om. MF
  8. Maximi] Maximini MF