Page:FC 1042.djvu/437

From GATE
Revision as of 09:25, 11 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 211r



dotes corporis, quas postea recepit, et pro ut in transfiguratione apparuit[1], orabam igitur, ut per meritum et gratiam huius distractionis Christi daretur mihi remedium contra distractionem[2] spiritus mei, et hic[3] inueni magnam confirmationem[4]. Hic quoque inciderunt mihi[5] multae considerationes circa distractiones Beatae Mariae[6] Virginis, quibus fuit distracta, non a gratia, quia semper plena fuit, sed a gloria corporis, et animae, cum tamen nullum impedimentum haberet ex originali peccato, nec ex actuali. Item fuit distracta, ab aspectu illius Saluatoris[7], quem[8] postea ipsa concepit[9], et nutriuit. Habuit etiam multas alias distractiones, quanquam istae non dicantur proprie distractiones, quia non prius habentur, et postea perduntur, sed sunt remorationes, quibus[10] Christus quantum ad corpus, etiam[11] Virgo quantum ad corpus, et animam

_______________

  1. apparuit] add. etc. MF
  2. distractionem] distractiones MF
  3. hic] sic MF
  4. confirmationem] confortationem MF
  5. inciderunt mihi] mihi inciderunt MF
  6. Mariae] om. MF
  7. Saluatoris] Salutaris MF
  8. quem] quod MF
  9. concepit] add. et peperit MF
  10. quibus] add. et MF
  11. etiam] et MF