Page:FC 1042.djvu/433

From GATE
Revision as of 08:52, 8 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 209r



illius prioris, quasi sit facere illud pro discipulo sancti Augustini. Et ex hoc uenit in mentem meam, et desideraui ut quicquid unquam ego possem facere pro priore alicuius conuentus, esset factum tanquam pro discipulo primi institutoris eius ordinis; puta, sancti Augustini, sancti Francisci, Dominici, Benedicti, Bernardi, et ita de monia-libus. Si autem id fieret a me pro aliquo ex reliquis fratribus, ut ipsum fieret et a Deo acceptaretur, tanquam si fieret discipulo discipuli, aut confratri discipuli illius sancti. Circa generales autem talium ordinum, ego desiderabam me habere tanquam ipsi sint (prout sunt) vicarii talium sanctorum, et quasi ipsimet sancti essent. 358. Circa episcopos quoque simile aliquid incidebat; unde optabam habere episcopum romanum, qui est

_______________