Page:FC 1042.djvu/426

From GATE
Revision as of 09:28, 5 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 205v



In die octauae, dum intrassem Ecclesiam ego habui magnam deuotionem accipiendo aquam benedictam, et petij a Deo Patre, ut quidquid benedictionis et sanctificationis, et virtutis habet illa aqua, mihi applicaretur in lotionem animae, et in aspersionem benedictionis, et in defensionem contra hostes meos inuisibiles, dum etiam me conuertissem ad imaginem Crucifixi ad orandum Christum, ego itidem sensi quamdam uiuam intelligentiam, etiam[1] Imagines repraesentatiuae. utilitatem imaginum, quae ideo (ut tunc primum sensi) sunt repraesentationes personarum, quia denuo nobis praesentes ipsas faciunt. Rogaui ergo cum magna deuotione Deum Patrem, ut dignaretur mihi applicare hanc gratiam praesentiae Christi, et ipsum praesentem facere menti meae iuxta hanc uirtutem repraesentatiuam[a], quam habent imagines sanctorum apud pie credentes, et[2] catholice fideles. Idem quoque mihi confirmabatur
_______________

  1. repraesentatiuam] repraesentatiuuam cod.

_______________

  1. etiam] circa MF
  2. et] ac MF