Page:FC 1042.djvu/425

From GATE
Revision as of 09:19, 5 December 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 205r



in memoria habeo. Venerabar Christum (verbi gratia) in mea persona, et tanquam Repraesentare alios. repraesentarem fratres meos amicos, consanguineos, etc. Item, venerabar reliquias sanctorum, et[1] altaria[2] expósito[3] etiam nomine aliorum, et maxime eorum, quos scio libenter[4] uelle[5] posse coram eisdem reliquijs stare[6], optabam etiam ex animo, ut Sancti qui sunt in coelo adorarent, honorarent, glorificarent[7] Deum, et ei gratias in[8] nomine meo, et omnium nostrorum[9], qui sumus in terra agerent in spiritu quem iam possident.

Pridie octauae Apostolorum Petri, et Pauli sub nocte[10] ego sensi multa desideria bona pro me, et[11] socijs meis, pro parentibus, et generaliter pro multis alijs, qui occurrebant menti meae. Sensi etiam magnum et viuum desiderium, in quo petebam a Domino, ut dignaretur huiusmodi desideria Acceptare desiderium pro alijs. acceptare, tanquam si ipsi met pro quibus sentiebam illa sentirent, ac[12] peterent, item quod in hac parte me faceret Vicarium Christi maxime in missa quam proponebam dicere[13].

_______________

  1. et] in MF
  2. altaria] altari MF
  3. exposito] expositas MF
  4. libenter] lubenterque MF
  5. uelle] vellent MF
  6. stare] adstare MF
  7. glorificarent] glorificarentque MF
  8. in] om. MF
  9. nostrorum] nostrum MF
  10. nocte] noctem MF
  11. et] pro MF
  12. ac] et MF
  13. dicere] add. etc. MF