f. 189v
malo plenam atque infectam. Ego igitur, quod ad me attinet, quamdiu sum tam inclinatus ad malum et circumdatus tam multis coinquinationibus carnis, mundi, et malorum spirituum, multum gaudeo quod natura mea non sit adhuc simplex. Si enim simplex esset, nimium cito fieret ut tota anima mea esset a malo aliquo spiritu penetrata, proindeque tota inficeretur. Nunc uero, licet aliquis malus .spiritus penetret, uerbi gratia, carnem meam, aut
644
Fabri monumenta
intellectum, aut appetitum, etc., non tamen statim fit ut totus sim maius; quia possum ,nolle talia mala, et eis per uolunta-tem dissentiendo contradicere. Optarem quidem a bono et optimo spiritu totus et totaliter et omnibus modis penetrari atque optime affici ab ipso, et sic ipsi tali bono spiritui esse omnino simplex, et unum continuum, et in se immutabile; sed dum ingruunt spiritualia nequitiae, et circumstantia me undique peccata, a quibus periculum est attingi, quando, inquam,
_______________