f. 180v
nos indigere nouis cognitionibus et nouis ac reno-uatis affectibus, circa proximorum nostrorum utilitatem ac necessitatem spiritualem, et etiam corporalem. Ex omnibus autem resultat perfectio nostra, licet nos non debeamus ex illis praetendere ipsam nostram perfectionem, sed potius hanc desiderare et hanc ordinare ad ipsum Deum, et propter Deum ad ipsum proximum.
296. Sed quoniam in nostra ipsorum perfectione necessario includitur expoliatio ueteris hominis, et non solum indumenta noui hominis, ideo, uelimus, nolimus, (quia expedit) habendae erunt tentationes et stimuli in spiritu et in carne; et non solum tentationes illae et illi stimuli, qui nos excitant et adigunt ad ea quae sunt uirtutum et pacis, sed etiam quae sunt ad mortem et ad peccata; alioquin nesciremus uidere arenam nostram, super quam aedificare nos contingeret, Christo
_______________