Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/867

From GATE
Revision as of 18:03, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

3. Luna existente in Signis ruminantibus, quae sunt Aries-20px.png, Taurus-20px.png, Capricorn-20px.png abstinentum a medicamentis, quia vomitum excitant. Idem Luna ascendente in Epicyclo, quia humoribus ad superiora delatis similiter excitant vomitum.
4. Luna coniuncta cum Jupiter, nocent medicamenta, quia naturam hominis corroborant, & operationem impediunt.

§. III.
Regulae circa balnea, tonsuram capillorum etc.

Sequuntur aliae regulae circa usum balneorum, tonsuram capillorum, resectionem unguium, oculorum curationem.
Balnea si adhibeantur sanitatis gratia, Luna sit in Signis contrariis naturae aegritudinis; ut si aegritudo fuerit sicca, sit Luna in Signis humidis Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png: si humida aegritudo, Luna sit in siccis Signis Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png: & sic de reliquis.
Crines ut pulchriores renascantur, praescindantur Luna crescente in Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png, in aspecto Sextile symbol.svg vel Trine symbol.svg Jupiter Venus, nullis maleficorum radiis afficta. Ut tardius renascantur, praescindantur Luna decrescente in Libra-20px.png & Scorpio-20px.png,cum aspectu Sol, Mercury.
Ungues resecentur Luna crescente in Aries-20px.png, Taurus-20px.png, Leo-20px.png, Libra-20px.png cum amicabili radio Sol, Mars.
Oculi curentur Luna existente in Cancer-20px.png, Taurus-20px.png, Gemini-20px.png, Virgo-20px.png, Pisces-20px.png, Sagittarius-20px.png, Libra-20px.png, cum benefico radio Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Jupiter Mars.

Annotatio

Hi sunt Medicorum Aphorismi, non quidem omnes, sed ex multis pauci, quos in sanguinis missione, & medicamentorum sumptione servandos praescribunt; quos tamen nec illi ipsi fortassis servant, nec servare universaliter possunt, cum praeter dicta attendendum etiam sit ad humani corporis temperamentum, & ad climatis diversitatem; ad quorum primum insignis Philosophiae ac Medicina notitia, ad alterum longa requiritur experientia. Multa alia praescribunt nonnulli, quae tamen melioris nota Medicus aut aperte falsa, aut valde ridiculas videntur. Huius farinae si quis aliqua quoque ex his enarratis esse iudicaverit, non errabit.