Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/866

From GATE
Revision as of 17:56, 7 November 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

quae sunt Attractiva, Retentiva, Digestiva, Expulsiva. Supponunt praetera Astrologo Medici, Attractivam corroborari Luna existente in Aries-20px.png & Sagittarius-20px.png; Retentivam, Luna existente in Taurus-20px.png, Virgo-20px.png, Capricorn-20px.png; Digestivam, Luna existente in Libra-20px.png & Aquarius-20px.png; Expulsivam, Luna existente in Cancer-20px.png, Scorpio-20px.png, Pisces-20px.png. Congruentias vide apud ipsos. His suppositis, praescribunt hac regulas.
1. Luna existente in Cancer-20px.png roboratur Expulsiva per electuaria, in Scorpio-20px.png per potiones, in Pisces-20px.png per pillulas. Et quidem pro evacuanda bile conducit Lunae in dictis Signis aspectus Sextile symbol.svg & Trine symbol.svg cum Venere; pro evacuanda pituita, iidem aspectus cum Sole & Marte; pro melancholia idem cum Jove.
2. Purgationis idonea tempora sunt Ver & Autumnus. Urgente tamen necessitate extra illa tempora, exhibeatur medicamentum, quantum fieri potest, tempore nec excessive calido, nec intense frigido, cum sequentibus conditionibus.
Per electuaria & bolos purgetur bilis Luna in Cancer-20px.png, in aspectu Sextile symbol.svg, Trine symbol.svg Jupiter Venus: Phlegma in Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Sol: Melancholia in Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Jupiter.

Per potiones Luna in Cancer-20px.png bilis in Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Venus: Pituita in Sextile symbol.svgTrine symbol.svg Mars, vel Sol: Melancholia in Sextile symbol.svg Trine symbol.svg Jupiter.
Per pillulas Lunam in Pisces-20px.png bilis in aspectu benefico Venus: Pituita Sol: Melancholia Jupiter.
3. Potest tuto purgari corpus quolibet mense electuariis, potionibus, pilulis, Luna lustrante Aquarius-20px.png, Pisces-20px.png, Gemini-20px.png, Sagittarius-20px.png cum aspectu tamen beneficorum amico.
Hae regulae docent, quibus temporibus medicamenta adhibita prosint; sequuntur aliae quibus docetur, quando noceant. Itaque
1. Suspectus est usus medicamentorum tempore exortus stellarum adurentium, cuiusmodi sunt Canis maior seu Syrius, Procyon seu Canis minor, Arcturus, Hircus seu Capella, Regulus, & aliae: Item in Aequinoctis, & Solstitiis. Quod tamen intelligendum solum de medicamentis validis.
2. Cavendum ab usu medicamentorum in conjunction, opposition, Square symbol.svg, First quarter moon cum Sol, Saturn, Saturn. Minus tamen temporis expectansum post opposition & Square symbol.svg, quam post conjunction quia illa citius transeunt.