f. 171r
et (om MF)
ad hoc ut peterem quasdam dotes pro spiritu meo; scilicet, quod per gratiam fieret ut ego ad omnia bona opera facienda et mala toleranda sim postea magis agilis, magis subtilis, magis illuminatus ac clarus, et minus sensitiuus malorum, quod est fieri impassibile.
277. In secunda feria Paschae ", post dictum matutinum, ego incidi in jneam iamdiu solitam crucem, quae est tristari triplici ex causa: prima quidem quia non sentiam (prout desiderem), signa diuinae dilectionis erga me; secunda, quod sentiam signa ueteris Adae in meipso plusquam optarem; tertia, quod non possim facere fructum quem cupio circa proximorum salutem. In his
6^8 Fabri monumenta
enim tribus fere concluduntur omnes afflictiones spiritus mei, proinde quod crediderim ex his esse crucem meam.
278. Hoc igitur die, dum istud
_______________