Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/898

From GATE
Revision as of 17:32, 24 October 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

diem mensis propositum tot unitates, quorum locum in Alphabeto prima littera vocabuli proposito mensi respondentis occupat: si numerus conflatus fuerit minor quam 30; indicabit is gradum Signi mensis propositi: si maior quam 30; abiectis 30, dabit residuus numerus gradum Signi propositi: si fuerit praecise 30; existet Sol in fine Signi praecedentis mensis, & in initio Signi mensi propositi.
EXEMPLUM. Vis scire, quem gradum Zodiaci seu Eclipticae Sol obtineat die 20 Iunii. Mensi Iunii correspondet Signum …, & vocabulum Horret, cuius prima littera H est octava in Alphabeto. Adde ergo 8 ad 20, fiunt 28. Sol ergo est in gradu 28 … . Eadem est ratio de caeteris.
Notandum tamen, in anno bissextili ad locum Solis inventum hac arte, addendum esse post Festum S. Matthiae unum gradum, ut magis praecise locus Solis habeatur. Ratio patet ex dictis in Computo Ecclesiastico, quia videlicet annus bissextilis uno die longior est annis communibus; qui quidem dies post dictum Festum intercalatur, seu interseritur. Haec sufficiant. Pergo ad Loculamentum octavum & nonum Organi.