Page:FC 1042.djvu/266

From GATE
Revision as of 08:00, 16 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 125v



humilitatis desiderium[1], ut mihi concederetur per gratiam, et misericordiam Jesu Christi, quod[2] illi omnes possent esse gloriosi benefici mei, qui fuerunt gratiosi benefici in hac uita, et ut merear subijci gloriosa quadam seruitute his[3] omnibus, quibus quocunque modo fuerim subiectus in hac uita ea[4] seruitute, quae est in statu gratiae. Amen.

In diebus solemnitatis Conceptionis[5] Virginis Mariae ego sensi nouam quandam soliditatem, et stabilitatem cordis, et interiorum meorum. Unde fieri uideram[6], ut minus penetrabilis essem aduenientibus extrinsecis tentationum fluctibus, nam[7] sensi magnas deuotiones ex parte apprehensionum, quae me mouerent[8] ad magnas commotiones, et uiua sentimenta deuotionis, sed nec

_______________

  1. desiderium] optarem hoc aliud postulatum, hoc est MF
  2. quod] quatenus MF
  3. his] iis MF
  4. ea] om. MF
  5. Conceptionis] add. piissimae MF
  6. uideram] uidebam MF
  7. nam] Non MF
  8. mouerent] mouebant MF