Page:FC 1042.djvu/220

From GATE
Revision as of 09:03, 24 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 102v



Dei operari quando oporteret posses[1] in proprijs quoque necessitatibus maxime in extremis, aut maximis et[2] usque ad afflictionem cordis urgentibus facile[3] Inuenire fidem assequendi gratiam contra humanam spem. inuenire fidem per quam contra ueram[4] humanam spem tu posses[5] assequi aliquam gratiam circa animam, aut etiam circa corpus tuum utpote aliquam liberationem a malo, uel adeptione[6] boni necessarij quod aliter non acciderit posse haberi[7]. Hoc[8] autem oportet, et[9] maxime, ut Homo non amet se ipsum propter se. homo non amet se ipsum propter se, sed iam sit totus ordinatus in gloriam Dei in salutem proprij spiritus et in bonum proximi conjectare[10] igitur melius chrisma[11] in omnibus quae est charitas, et in hac te Exercitatur continuum charitatis. exerce continuo crescens et[12] sic ad perfectum tendens facile erit ut assequaris gratias alias non necessarias[13] abundantes ad bonum tuum

_______________

  1. posses] posset MF
  2. maximis et] maxime MF
  3. facile] add. est MF
  4. ueram] omnem MF
  5. posses] possis MF
  6. adeptione] adeptionem MF
  7. haberi] add. etc. MF
  8. ] In hoc MF
  9. et] quam MF
  10. conjectare] Coniecta MF
  11. chrisma] charisma MF
  12. et] add. non contentus ea parte quae necessaria est ad salutem tuam aut proximi. Hoc enim faciens, et MF
  13. necessarias] add. sed MF