Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/859

From GATE
Revision as of 10:44, 19 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

conspicui; deinde solis arietinis cornibus expressis figura A. Cuius loco ponunt hoc Signum Aries-20px.png.
Secundum Signum, Agi dedicatum, bovis figura exprimebatur primum: deinde solo bovis capite, expresso figura B. Cuius loco Latini ponunt hoc Signum, Taurus-20px.png.
Tertium Signum ab Aegyptiis Geminis (qui ipsis erant Helitomenon, & Horus) exprimebatur, binis puerorum sibi mutuo manus & pedes inserentium imagibus, ut in figura C apparet. Eius loco Latini ponunt Signum hoc Gemini-20px.png.
Quartum Zodiaci Signum, quod Cancrum vocamus, dicatum erat ab Aegyptiis Hermanubi Ibimorpho, id est, Mercurio sub ibidis forma depicto: quoniam vero Sol sub initium huius Signi retrogreditur a Tropico Boreali versus Aequatorem, & eidem Signo Ibiacum Numen praeerat; loco Mercurii Ibimorphi caudam ex cancro, & caput ex ibide brevitatis causa scripserunt, ut in figura D apparet; quorum loco Latini posuerunt hoc Signum, Cancer-20px.png.
Quintum Signum ab Aegyptiis Deo Momphtae, quem Leonis forma exprimebatur primo figura Virginis trespicas manu tenentis; deinde vero brevitatis causa tribus solum spicis ligaculo constrictis, ut in apparet; quorum loco Latini ponunt hoc Signum Leo-20px.png.
Sextus Signum, Isidi frumenti inventrici dedicatum, exprimebatur primo figura Virginis tres spicas manu tenentis; deinde vero brevitatis causa tribus solum spicis ligaculo constrictis, ut in apparet; quorum loco Latini ponunt hoc Signum, Virgo-20px.png. Septimum Signum, ab Aegyptiis Typhoni attributum, Scorpionis imagine exprimebatur, ut in figura Happaret; cuius loco Latini ponunt Signum hoc Libra-20px.png.
Octavum Signum, ab Aegyptiis Typhoni attributum, Scorpionis imagine exprimebatur, ut in figura Happaret; cuius loco Latini ponunt Signom hoc, Scorpio-20px.png.
Nonum Signum, ab Aegyptiis Nephtae Typhonis adversario dedicatum, exprimebatur ab iisdem primo Sagittarii specie, deinde manu sagittam tenente, ut in figura I apparet; demum a Latinis sola Sagitta sic, Sagittarius-20px.png.