Page:FC 1042.djvu/205

From GATE
This page has not been proofread



f. 95r



reconciliatio spiritualis tantum requiritur, sic ut contingit in uariis amaritudinibus, quae tollendae sunt de cordibus nostris, ad hoc ut charitas secum habeat sentimenta l>eni' gnitatis, patientiae, sustinentiae, supportationis, et non sentiat irritationem ullam, neque perdat fidem erga personas, aut ipsam spem quam habet dum adest spiritus sanctus principalis, et rectus, et bonus, cum quo adest statim deuotio, et cum deuotione eueniunt caetera lx>na quae dixi, maxime dilatatio cordis erga omnia et erga omnes homines; et tollitur error, qui erat in intellectu propter aliquas cogitationes malas aut etiam ueras, iuxta rationem humanam, propositas tamen a malo spiritu; tollitur etiam error qui erat in uoluntate propter immissiones non bonorum sentimentorum, aut saltem imperfectorum,

_______________