Page:FC 1042.djvu/202

From GATE
Revision as of 12:03, 15 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 93v



Die sequenti dum dicerem officium Sancti Stephani Papae, et martiris cuius caput est in ecclesia Spirensi uenerabiliter conseruatum, ego sensi magna desideria, et ea cum magna fide[1] circa adimpletionem ipsorum[2], verbi gratia quod ipse Sanctus Stephanus[3] dignaretur esse[4] qui nobis aperiret aliquod ostium circa res spirituales, dicebam autem sub his terminis prout dabatur. Beatissime[5] et sanctissime[6], fac praecibus tuis ut opus ipsum, circa quod[7] debeo uersari aperiatur, quasi dicerem, non sufficit ut nos dispositi simus, oportet ut opera ipsa disponenatur nobis. non sufficit ut ego aperiar, et fiam dispositus ad opera messis Jesu Christi, sed opus est[8], ut ipsa opera aperiantur mihi, et disponantur per Dei gratiam. Dum communicarem in Missa habui aliud desiderium cum magna deuotione cupiebam, et ita petebam ut illud Sanctissimum Sacramentum

_______________

  1. fide] add. et spe MF
  2. ipsorum] add. ut MF
  3. Stephanus] add. papa MF
  4. esse] add. primus MF
  5. Beatissime] add. pater MF
  6. sanctissime] add. in ueritate MF
  7. quod] add. ego MF
  8. est] etiam MF