Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/850

From GATE
Revision as of 09:19, 10 August 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread

differunt. Error tamen in organica ac populari operatione tolerari potest; nec operare est pretium cum corrigere, & ad maiorem certitudinem reducere Tabellas.

CAPUT IV.
Explicatur secundae Tabellarum Classis columna seu facies prima & secunda, quae continent Signorum Zodiaci naturam & convenientiam cum humoribus & membris humani corporis

Secunda Tabellarum Classis, in septimo Organi Loculamento recondita, quatuor constat Tabellis, quarum una est Applicatoria, divisa in partes duocecim ab utraque facie, & Characteribus ac nominibus duodecim Zodiaci Signorum deputata: reliquarum vero trium facies prima & secunda continet explicationem naturae & qualitatum Signorum Zodiaci, illorumque cum humoribus & membris humani corporis convenientiam; reliquae quatuor deputatae sunt electioni rerum ex arte astrologica faciendae. Nam tertia docet, quibus sub Signi constitutam Lunam minuendus sit sanguis; quarta, quibus temporibus anni, & quibus in Signis aut Sole, aut Luna existente, sumenda medicina; quinta, quando seminandum, ac plantandum; sexta, quando caedenda ligna. Haec ergo omnia paulo fusius, in Tyronum Principum gratiam, sunt explicanda.
Suppono autem ante omnia, tanquam indubitatum, ac Mundo coeva experientiam comprobatum astra erratica praesertim, in sublunaria agere, & pro vario situ in coelo, pro varia distantia a Terra, pro aspectu mutuo vario, varias causare in sublunari Mundo mutationes atque effectus. Quod adeo est evidens, ut qui id negare audet, vix hominis, nedum Philosophi nomine dignus videatur. Quis enim non videt, & toto vitae suae tempore experitur. Solem motu suo in Zodiaco, & semper variabili ad nos accessu atque recessu causam esse quatuor anni stationum. Veris Aetatis, Autumni, Hyemis? Quis non experitur, eo post brumale Solstitium adventante, omnia animantia ac animata, quae ob ejus absentiam squalebant, aut reviviscere, aut novas resumere vires? Quis nescit,