Page:FC 1042.djvu/158

From GATE
This page has not been proofread



f. 71v



illa ita totus ferretur, ut secum traheret totam animam sensitiuam ad illa percipienda. Hoc [est] enim uere egredi seipsum ad pascua. Verum est hoc non posse bene fieri, donec nos penitus omnia traxerimus ad interiora nostra; id est, totaliter collecti intus fuerimus, inibi morari parati: quod fit dum primum nitimur ad hoc peruenire ut omnino separemur a sentimentis sensualibus. Opus itaque [est] Deum deprecari, ut ita erigat nos ad alta et ad res omnino spirituales contemplandas, u t tandem in nobis caetera omnia quodammodo spiritualia fiant, apprehendanturque modo spirituali; et hoc longe praestat quam si detur nobis gratia quaedam Spiritus Sti., qua haec

_______________