This page has not been proofread
f. 44r
habet ad nos parumper (qui saltare non ualemus) ad perfectionem suae notitiae ducendos, quam tot genera timoris, moeroris, et odii praecedere debent super his omnibus infirmis creaturis, in quibus non est pax, quamquam sint media ad ascendendum ad amorem Dei, et in eo omnino ingressi, gaudere, quia ingrediens homo ad ipsam ingreditur et egreditur, et pascua inuenit intus et foris; ita ut etiam reuerti possit, inuenta hac uia, alia, quae ab amore incipit in regionem suam, a qua per uiam timoris et multorum periculorum uenerat et peruenerat ad acquirendum Dei summi amorem, ante quem amorem non poterat nisi ascendere et sursum aspicere; ubi autem
_______________