Page:FC 1042.djvu/74

From GATE
This page has not been proofread



f. 29v



Christi considerationeque trium Regum) magnumque desiderium quod peregrinatio Mosen lo-hannis esset in recognitionem peregrinationis trium Regum venientium adorare Christum, quodque esset aequum quod ipsi visitarentur in suis reliquiis, quippe qui tantum honorauerant Dominum nostrum. Vnde etiam se mihi offerebant recordationes quaedam super peregrinatione S.** Alexii, lacobi, et S.** Ro-chi; Ihesu Christi, B. Mariae Dominae nostrae, apostolorum, etc. Et ex omnibus spes mihi dabatur has peregrinationes valde acceptas fore Domino nostro, et omnibus sanctis, praesertim his temporibus et in his regionibus vbi iam tam paucae peregrinationes exhibentur propter haereses, quae praetium et aestimationem auferunt huiusmodi operibus, quae tanti sunt momenti. 25 ®

_______________