f. 25r
est; quantoque superior minus bonus «sse videretur in suo gradu, tanto magis inferior perficeretur in suo, qui est esse seruum obedientem, diligentem et fidelem timore et amore Domini nostri. Mererentur enim, qui sic fierent grati Deo serui, habere tandem bonos * dominos, et non e contra, sci • licet postquam ipsi etiam desinant esse serui: tunc enim neque talis dominus malus meretur quod Dominus det ipsi alios meliores seruos ac subditos, neque subditi jam alienati merentur bonos dominos.
40. Die quodam infra octauas Visitationis virginis Mariae ego sensi quaedam intima sentimenta desideriorum, in quibus petebam a Deo Patre vt esset mihi (licet indigno) pater sj^eciali modo, ita vt me efficeret filium suum oljedientem et agnoscentem. A Filio Dei domino nostro
_______________