Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/195

From GATE
Revision as of 10:16, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Quarto. Quoniam adhuc unum membrum superest,cujus radix invenienda est, duplica iterum totam radicem post lunulam scriptam, nempe 34; et productum 68, scribe infra 342, ut vid...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Quarto. Quoniam adhuc unum membrum superest,cujus radix invenienda est, duplica iterum totam radicem post lunulam scriptam, nempe 34; et productum 68, scribe infra 342, ut vides factum in F. Vide jam, quoties 68 contineantur in 342. Et quoniam continentur quinquies, scribe 5 post lunulam, et post 68, ut totus Divisor novus sit 685; factaque multiplicatione hujus per 5, subtrahe productum 3425, a suprascripto numero 3425;stabitque exemplum ut in G. Et quoniam nihil remanet post subtractionem, signum est propositum numerum esse quadratum, ejusque radicem esse 345. Et haec est tertia operatio semel iterata. Quod si Plura superessent membra, deberet saepius iterari,donec nullum superesset.
Atque hic modus servandus est in omni extractione radicis quadratae ex proposito numero, sive quadratus sit, sive non.

. II.
Examen sive Probatio extractionis radicis quadratae.

Multiplica radicem inventam per seipsam,e t producto adde residuum, si quod remansit post ultimam operationem : si prodit numerus primo propositus, bona fuit operatio; sin minus, errartum est.

Annotationes.

Notandum est I. Si numerus, qui ex radice post primam, aut secundam, aut quamvis aliam operationem inventa duplicata resultavit,non continetur on membro illo Dividendi sub quo collocatus est velut Divisor novus; ponendus est zerus post lunulam pro radice; et, deleto novo illo Divisore, omnibusque aliis relictis, procedendum