Sit dividendus numerus M,nempe 9 8 0 7 3; per numerum M, nempe 24; ita operare.
Primo. Colloca numeros sub se invicem, uti vides in Ima. Operatione, et ut fieri solet in Divisione ordinaria.
Secundo. Quaere Divisorem 24 in capite Tabellarum,hoc est, ex omnibus Tabellis selige illas duas,quarum una in vertice gerit numerum 2, altera numerum 4; easque colloca juxta se invicem, uti vides factum in Tabellis A B, et C D hic positis.
Tertio. Quoniam indagandum est, quoties Divisor 24 contineatur in membro Dividendi, cui suppositus est, nempe in 98; descendendo in columnis A B, et C D, quaere dictum membrum Dividendi, nempe 98; aut si id praecise non invenis, quaere numerum proxime minorem; et invenies in quarto ordine quadratulorum numerum 96; quod signum est, Divisorem 24 contineri quater in numero 96. Scribe ergo 4 post lunulam pro Quoto, et subtrahe 98 (quae producerentur, si Quotus 4 multiplicaretur
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/180
From GATE
Revision as of 10:08, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "Sit dividendus numerus M,nempe 9 8 0 7 3; per numerum M, nempe 24; ita operare.<br> Primo. Colloca numeros sub se invicem, uti vides in Ima. Operatione, et ut fieri solet in D...")
This page has not been proofread