Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/171

From GATE
Revision as of 09:47, 18 May 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "constant,scribantur in triangulo inferiore dextero;qui vero duabus figuris constant, dividantur, et una figura scribatur in superiore, altera in inferiore triangulo, prout ead...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


constant,scribantur in triangulo inferiore dextero;qui vero duabus figuris constant, dividantur, et una figura scribatur in superiore, altera in inferiore triangulo, prout eadem figura monstrat. Decimae columnae triangulis inferioribus, seu dexteris, inscribatur una cifra.
Hoc facto, in opposita seu aversa laminae parte, si placet, fiant similes columnae, quadratula, et triangula, omnia ejusdem omnino cum prioribus magnitudinis, qtque ita delineata,ut divisionum lineae unius faciei exactissime correspondeant divisionum lineis alterius faciei. Non tamen iidem numeri utrique faciei unius ejusdemque columnae instribantur, altera facies columnae continet unittem cum suis multiplis, altera facies contineat binarium, aut ternarium, etc: cum suis multiplis.
His etiam factis, singulae columnae exscindantur, ut a se invicem separari, et pro libitu aliis modis inter se conjungi iterum queant, ut appret in sequenti Figura II. et III. in quarum prima exhibentur quinque columnae, E, F, G, H, I, inter se conjunctae, in altera totidem columnae, A, B, C, D, E, a se invicem separatae.