(p. 503, ultima lin.)
honorari in tali prouincia aut dominatione.
Vnde etiam mihi confirmata est deuotio quorundam sanctorum qui celebrantur in Italia, quos expressius habeo in meo breuiario romano, aliorumque quos in Germania vidi celebrari, specialiter-que trium Regum, et vndecim millium Virginum, particulariter autem S.“* Vrsulae, et S.“* Pinosae, cuius caput cum eadem sagitta his propriis oculis vidi in quodam monasterio sancti Benedicti, S.** etiam Sebolti in Noreml>erch, S.‘‘etiam Maximini Tre-ueris. In Gallia etiam accepi deuotionem ad sanctam Genouefam, S.““ Marcellinum episcopum parisiensem, quorum corpora sunt in ciuitate in magnum patrocinium. Ad sanctum etiam Dionisium areopagitam, cuius corpus est in sancto Dionisio in Gallia. Item Narbone ad sanctum Paulum Sergium *, Marsiliae ad sanctam Mariam Magdalenam Marthamque eius sororem, et ad sanctum
_______________