Page:FC 1042.djvu/24

From GATE
This page has been proofread



f. 4v


diuina gratam memoriam ad recognoscendum[1] eius beneficia corporalia et spiritualia, quae in his tribus[2] annis cum dimidio per uaria media contulit dando se[3] in talem praeceptorem talemque societatem Societas cum magistre Francisco Xauier. , qualem inueni in suo cubiculo, dico autem maxime de magistro Francisco Xauier, qui est de Societate Iesv Christi.

Hoc Anno uenit Ignatius Amicitia cum Ignatio. ut esset in eodem collegio Sanctae Barberae, et in eodem cubiculo nobiscum uolens ingredi cursum artium in Sancto Remigio sequenti anno[4] eram[5] autem supradicto tempore[6] id oneris suscepturus. Benedicta sit in aeternum diuina prouidentia, quae sic Fuit ordinatum ut doceret Ignatium sanctum uirum. ordinauit in meum bonum[7] cum igitur[8] fuisset[9] ordinatum, ut ego docerem praedictum sanctum uirum consecutus sum eius exteriorem consuetudinem[10], deinde uero interiorem, qui cum simul uiueremus in eodem cubiculo Ignatius praeceptor ascendedi in cognitionem diuinae uoluntatis et propriam. in[11] eadem mensa[12], essetque[13] mihi in spiritualibus praeceptor dans modum ascendendi in cognitionem diuinae uoluntatis, et


_______________

  1. recognoscendum] add. uaria MF
  2. tribus] 3bus MF
  3. se] scilicet MF
  4. anno] om. MF
  5. eram] erat MF
  6. supradicto tempore] supradictus magister MF
  7. bonum] add. et salutem MF
  8. igitur] enim et add. ab illo MF
  9. fuisset] add. sic MF
  10. consuetudinem] conuersationem MF
  11. in] om. MF
  12. mensa] add. eadem bursa MF
  13. essetque] add. ipse MF