In secundo exemplo continetur semel Divisor sub Dividendi membro, nempe in 3; ideo post lunulam positum est 1.
In tertio exemplo non continetur Divisor in membro Dividendi, quia 4 plus est quam 3; ideo post lunulam positus est 0.
In quarto exemplo Divisor 4 continetur quinquies in membro Dividendi, sub quo positus est, nempe in 23; ideo post lunulam posita sunt 5.
In quinto exemplo Dvisor 2 non contenitur in 1; ideo post lunulam positus est 0.
Sexto. Quotum novum in praecedenti operatione inventum, et post lunulam positum ad praecedentem Quotum, duc ut antea in Divisorem: Productum subtrahe a membro Dividendi, cui Quotus suppositus est: Residuum scribe supra figuras, a quibus facta est subtractio: Dele Priductum, Divisorem, et membrum Dividendi, a quo facta fuit subtractio, relicto eo quod post subtractionem scriptum fuit supra. Et haec est sexta Operatio; quae toties iterari debet, quot adhuc supersunt figurae Dividendi, seu quoties adhuc Divisor promoveri potest.
Septimo. Si peracta tota Divisione remansit aliquid supra Dividendum post subtractionem scriptum, pone illud post Quotum supra linoleam transversam, et infra eandem linoleam pone Divisorem, ut fiat fractio, prout vides factum in sequenti exemplo secundo, tertio, et quarto.
Itaque absoluta tota operatione, quinque praecedentia exempla integra stabunt ut sequitur.
Exemplum I.
Exemplum II.
Exemplum III.
Exemplum VI.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/158
From GATE
This page has been proofread