Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/156

From GATE
Revision as of 08:52, 13 April 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Proofread)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


Exemplum I.
Exemplum II.
Exemplum III.
Exemplum IV.
Exemplum V.

In quorum primo Quotus 2, ductus in 2, produxit 4; quibus a 4 subtractis, remansit 0; deletumque est Productum, Divisor, et Dividendi numerus, sub quo scriptus erat Divisor.
In secundo exemplo Quotus 8, ductus in 3, produxit 24; quae subtracts sunt a 24 suprascriptis, et remansit 0. Deletus ergo fuit Divosor, Dividendi membrum ipsi correspondens, et Porductum. Simile quid factum est in tertio exemplo.
In quarto exemplo, Quotus 8, ductus in 4, produxit 32; quibus subductis a 34, remanserunt 2, quae scripta fuerunt supra 4, ac numeri deleti. Quintum exemplum clarum est.
Quarto. Promove Divisorem, et colloca eum sub proxime sequenti figura Dividendi non deleta. Et haec est quarta Operatio. Sic ergo stabunt exempla antea posita.
Exemplum I.
Exemplum II.