01 3. S[anctus] Aug[ustinus] passim ex hoc loco contra Pelagianos
02 et eoru[m] reliquias probat hominem non posse credere,
03 nec habere sufficientes vires absque tractu Patris.
04 De viribus enim maxime fuit questio. Et sane si
05 habentur sufficientes vires sine tractu Patris
06 nulla est ratio cur non aliquando sequatur effectus.
07 unde enim indicari potest, vires esse vere sufficientes
08 nisi aliquando in opus (-). Denique tractus
09 iste non est praeparatus nisi electis, ut ipsi docent:
10 si ergo iste tractus est noecessarius ut reipsa ve
11 nias ad filium quomodo sine illo tracte habes auxi
12 lium vere sufficiens ut venias ad filium. Item
13 quomodo imputatur tibi quod non venias, cum desit tibi
14 auxilium necessarium?
15 Octava Propositio?
16 Cum S[anctus] Paulus Act[i] 16 multis predicaret sola
17 Liydia purpuraria credidit: cuius rei causam
18 reddens S. Lucas, ait. Aperuit Dominus eius cor
19 intendere his quae dicebantur a Paulo. Cur autem
20 aperuit Dominus cor eius et non aliorum, nisi
21 quia ex eo numero sola ipsa preordinata erat
22 ad vitam eternam ante previsa opera ut idem
23 Lucas dicit de aliis qui credederunt Act. 13.
24 Examen
25 Haec non videntur solida. 1° quia non sola Lidiya credidit,
Page:APUG 351H.pdf/28
From GATE
Revision as of 12:26, 16 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread