Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/136

From GATE
Revision as of 11:52, 8 March 2021 by Irene Pedretti (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Exemplum secundum.

43897201. C
49097893

82884094. D
1 111
92995094. E

Sint addendi numer C. Incipiendo a sinistra dic, 4 et 4, sunt 8; scribe ergo 8 infra. Dic iterum, 9 et 3, sunt 12, scribe 2 directe infra 9 et 3,et 1 scribe infra 8, ut apparet in D. Dic tertio, 0 et 8, facoint 8, quae scribe infra. Dic quarto, 9 et 9, faciunt 18; scribe 8 infra 9 et 9, et 1 scribe infra praecedens 8. Dic quinto, 7 et 7, faciunt 14; scribe ergo 4 infra 7 et 7, et 1 infra praecedens immediate 8. Dic sexto, 8 et 2, faciunt 10; scribe 0 infra 8 et 2, et 1 infra praecedens 4. Dic septimo, 9 et 0, faciunt 9; quae scribe infra. Dic tandem,3 et 1 , faciunt 4; quae scribe infra. His factis, adde sive collige in unam Summam numeros D, sive hoc, sice praecedenti modo, hoc est , sive a sinistra , sive a dextera incipiendo; et invenies numerum E. Eundem invenies, si numeros A addas inter se praecedenti modo a Dextera incipiendo,ut apparebit operanti.

Exemplum tertium.


Sint addendi numeri F. Incipe a sinistra, et dic, 3 et 7 et 9, faciunt 19; scribe ergo 19 infra, ut apparet in G. Dic iterum, 1 et 9 et 9, faciunt 18; scribe 8 infra numeros collectos , et 1 pone infra praecedens 9, ut in eodem G apparet. Hoc eodem modo procede usque ad finem, et habebis numeros G : quos colligas in unam