professorem ageret, admittere dignata fuerit ad familiaritatem, et Romam quoque reversa non minimis benevolentiae argumentis prosequi. Alteram, quod celebritas doctrinae tuae, toto orbe terrarum fulgentis, qua fit, ut catholicae quidem ecclesiae lumen, haereticorum autem huius temporis malleus habearis et sis, tutum me reddere poterit ne vel haeretici scriptis meis abuti, vel catholici non visa damnare audeant (qua de re conquerendi materiam mihi praebet Chronologia Genebrardi anno 1585 edita) nemo enim te solidius potest indica re, quam non haec ad graecae latinaeve editiones, sed ad librariorum, qui eas editiones negligentius descripserunt, errores auferendos et exterminandos colligantur: ut praeteream, quod maior varietatum pars, in verbis.potius consistat quam in rebus, magisque ad exactam quam ad necessariam faciat corrigendi rationem. Postrema causa est, ut si prudentia tua iudicet, hoc scripto a me adferri, quod ad graecum latinumve evangeliorum textum, exactlus etiam quam hactenus a librariorum vitiis vindicandum, tacere possit, ipsa, si dignum censeat, ad Suam Sanctitatem, a cuius ut consiliis, referat: ut illius auctoritate, quod minas emendatum hactenus esse posset, pperfectiori integritati ac nitori restituatur. Dignaberis igitur, Ill.me et Domine, hoc munusculum aequi boni consulere, et grati memorisque animi monimentum hilari vultu accipere: interea ego non omittam, quin Dominum Deum sacrificiis precibusque solicitem, ut te diu nobis et ecclesiae catholicae servet incolumem. Audomaropoli Arthesiorum, pridie nonas septembris, anno quinto a sexcentesimo et millesimo.
Notarum ad varias lectiones in quatuor evangeliis occurrentes libellus duplex: quorum uno graecae, altero latinae varietates explicantur: auctore Francisco Luca Brugensi, Ecclesiae Cathedralis Audomaropolitanae theologo et decano. Antwerpiae, ex officina Plantiniana, apud J.Moretum, 1606.
Page:EBC 1605 09 05 pre 0546.pdf/3
From GATE
Revision as of 16:53, 11 October 2020 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has been proofread