Ab anno Domini 1400 ad 1500
p. 247
[382.]
De Iohanne Cochlaeo – 1500
Iohannes Cochlaeus Norimbergensis, vir doctissimus & fidei catholicae propugnator eximius, viuebat anno 1500, sed obiit 1552.
Scripsit opuscula plurima contra Lutherum, Melancthonem & alios sectarios.
Scripsit librum De actis & scriptis Lutheri, valde utilem ad Lutheranos confundendos.
Scripsit Septicipitem Lutherum, ut ostenderet Lutheri contradictiones & inconstantiam.
Scripsit Historiam Hussitarum libris duodecim.
Denique non solum scriptis plurimis Lutheranos exagitauit, sed obtulit se ad disputandum cum quouis Lutherano, su poena capitis, si in probationibus defecisset; cuius rei testis est Surius in historia anni 31 & ipse etiam Cochlaeus in libro De actis & scriptis Lutheri.
[383.]
De Francisco Victoria – 1500
Franciscus Victoria, natione Hispanus, ordinis Praedicatorum, viuebat anno 1500 & obiit anno 1546.
Vir fuit egregie doctus & scripsit Relectiones valde eruditas.
De potestate ecclesiae.
De potestate ciuili.
De potestate concilii.
De Indis.
De matrimonio.
De augmento charitatis.
De eo ad quod tenetur perueniens ad usum rationis.
Extat sub eius nomine Summa de sacramentis.
Sed eam non ipse, sed discipuli eius ex scriptis ipsius collegerunt.
[384.]
De Dominico Soto – 1500
Dominicus Sotus, patria Segobiensis, ordinis Praedicatorum, vir doctissimus & pius valde, qui Carolo Quinto imperatori a sacris confessionibus fuit & concilio Tridentino interfuit anno 1545 & obiit anno 1560.
Scripsit opera quorum ipse catalogum texit in recognitione operum suorum, quam posuit in extremo libro suo In quartum Sententiarum.
Scripsit igitur Commentarium in epistolam ad Romanos.
De natura & gratia libros tres.
De ratione regendi & detegendi secretum, libros tres.
De iustitia & iure, libros decem.
Commentaria in quatuor libros Sententiarum, in duobus tomis diuisa.