Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1071

From GATE
Revision as of 15:11, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "reperiuntur in una serie numerorum, quam in alia. Ex his Tabulis dedimus supra cum Auctore Organi duas tetrastrophas, quas exhibent Classis tertia et quarta Tabellarum, in qui...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


reperiuntur in una serie numerorum, quam in alia. Ex his Tabulis dedimus supra cum Auctore Organi duas tetrastrophas, quas exhibent Classis tertia et quarta Tabellarum, in quibus notae non ad latus numerorum adcriptae sunt, sed in una earum facie numeri, in altera facie correspondentes notae reperiuntur.
Notae in his Tabulis Contrapuncto styli floridi deputatis,quae uni numerorum seriei attributae sunt , ver. gr. seriei Tenoris,aut Alti , sicut in notis Tabularum pro Contrapuncto simplici factum est. Possunt tamen numeri et notae Cantus permutari cim numeris et notis Alti, aut Tenoris, si necessitas exigit, et cum judicio sit, non secus ac numeri et notae Contrapuncti simplicis, ut in praecedentibus diximus.

§. II.


Compositio practica Contrapuncti floridi.


MOdus componendi Contrapunctum florisum per Tabulas Musarithmicas , idem omnino est cim modo componendi Contrapunctum simplicem per easdem; eademque Regulae, quae pro illo praescriptae fuere, observari etiam debent in hoc. Rem declaro exemplo unico,quod supra in Libello Auctoris §.4. Praxi tertia attuli, sed paulo fusius et Clarius quam ibi factum fuit. Si igitur melothesia quatuor Vocum florido stylo seu Contrapuncto perficienda supra metrum Euripidaeum tetrastrophon, cujusmodi est hymnus, Ave maris Stella, DEI Mater alma, Atque semper Virgo, Felix coeli porta. Procede tali pacto.
Primo. Elige Tonum verbis hujus thematis congruentem, nempe Tonum II. quia verba praeferunt laetitiam ac devotionem. Hujus ergo Toni columnam colloca ante te ad latus sinistrum palimpsesti.
Secundo. Signa pentagramma palimpsesti, aut chartae, Prout Tonus II. exigit, nempe signatura Cantus Molli, et singulis lineis ac spatiis pentagrammorum adscribe Claves musicas, ut sequitur.