tria puncta, in spatio litterae A unum punctum, in spatio litterae F unum etiam punctum, in spatio litterae C iterum duo puncta, in spatio denique litterae F iterum unum punctum ; et habebis Vocem Bassi punctis configuratam, ut in paradigmate apparet.
Stabunt itaque quatuor Vocum pentagrammata,suis punctis signata, et modo, quo in paradigmate paulo ante posito apparet.
Quinto. Deinde loco punctorum in pentagrammis notatorum pone notas musicas hoc pacto. Quoniam tetraphonium compositum debet esse Contrapunctus simplex, et consequenter isochronus, id est, aequalis temporis pro omnibus quatuor Vocibus; sive, quod idem, in quo syllaba syllabae, et nota notae exacte respondere debet, cum eadem mora in omnibus quatuor Vocibus, atque adeo singulae notae in quatuor Vocibus ad eandem syllabam pertinentes ejusdem valoris esse debent; easdem omnino notas, quas ponis in una Voce,pone etiam in reliquis Vocibus, et eodem omnino ordine, Prout in eodem preaedicto paradigmate apparet.
Notas autem accipes vel ex Tabula musarithmica octosyllabica supra posita, seligendo ex ipsa quamcunque seriem notarum; aut,si Musicus es, ipse tibi notas pro libitu appone, easdem in singulis Vocibus; aut, si Musicus non es, curabis eas apponi ab aliquo Musico. Stabit ergo stropha prima hymni, Veni Creator Spiritus, Prout in praecedenti paradigmate apparet.
Sexto. Eadem prorsus ratione procedes in aliis tribus strophis hymni propositi per reliquas tres Musarithmorum series componendis; et habebis totum tetraphonon compositum. Sed in Tyronum musicorum gratiam aliud exemplum ponamus.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1064
From GATE
Revision as of 14:56, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "tria puncta, in spatio litterae A unum punctum, in spatio litterae F unum etiam punctum, in spatio litterae C iterum duo puncta, in spatio denique litterae F iterum unum punct...")
This page has not been proofread