Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/1063

From GATE
Revision as of 14:54, 21 August 2020 by Ginevra Crosignani (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "et habebis primam Stropham Cantus punctis suis effigiatam, ut in paradigmate praecedenti apparet.<br> ''Secundo''. Pro Voce Alti componenda inspice et considera secundam serie...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


et habebis primam Stropham Cantus punctis suis effigiatam, ut in paradigmate praecedenti apparet.
Secundo. Pro Voce Alti componenda inspice et considera secundam seriem numerorum primi Musarithmi, Alto deputatam. Et quoniam dicta series continet hos numeros, 77778778; nempe quatuor 7,unum 8,duo 7,et unum 8; quaere dictos numeros in columna Toni sexti, et vide, quibus litteris Clavium respondeant; inveniesque numerum 7 respondere litterae E, et numerum 8 litterae F. Quaere igitur praedictarum litterarum, E et F, sedem in pentagrammo Alti; et invenies litteram E in secunda linea infra supremam , litteram vero F in spatio inter hanc et supremam lineam pentagrammi. Nota igitur in linea E duo puncta, propter duo 7; et demum in spatio F unum punctum , propter unum 8; et habebis Vocem Alti figuratam punctis, ut in eodem paradigmate apparet.
Tertio. Pro Voce Tenoris componenda, inspice et considera tertiam seriem numerorum primi Musarithmi Voci Tenoris deputatam. Et quoniam dicta series continet hos numeros, 22233223, nempe primo tria 2, deinde duo 3, et iterum duo 2, et tandem unum 3 ; quaere dictos numeros in columna sexti Toni, et vide, quae litterae Clavium ipsis respondeant, idebisque G repsondere numero 2, et A numero 3. Quaere ergo in pentagrammo Tenoris locum G, et locum A; et in loco seu spatio litterae G deputato imprime primo tria puncta, propter tria 2, in linea vero litterae A deputata imprime duo puncta, propter duo 3, et iterum spatio G duo puncta,propter alia duo 2, tandemque lineae A unum punctum,propter unum 3; et habebis Vocem Tenoris signatam punctis suis.
Quarto. Pro Voce Bassi componenda adi quartam seriem praedicti Musarithmi,Basso deputatam. Et quoniam series illa continet hos numeros, 55538558, nimurum tria 5, unum 3, unum 8, duo 5, et iterum unum 8; quaere hos numeros in columna sexti Toni, et vide, quibus litteris in eadem columna respondeant, nempe litteris C,A,et F. Quaere igitur in pentagrammo Bassi sedes seu loca harum trium litterarum; et in spatio litterae C deputato imprime